- AQUIFOLIUM
- AQUIFOLIUMinter arbores infelices, apud Veteres quibus portenta et prodigia comburi solebant, qua de re pluribus agit Salmas. ad Solin. p. 270. et seqq. Interim inter pretiosa ponitur ligna Plinio, quae in laminas secabantur et quorum operimentô vestiebatur alia materies, l. 16. c. 43. Quae in laminas secantur, quorumque operimentô vestiatur alia materies, praecipua sunt, citurm, terebinthus, aceris genera, buxum, palmae, Aquifolim, ilex, sambuci radix, populus. Idem ex Catone notat ibid. vectes aquifolios, laureos, ulmeos, fireis debere, Apud eund. p. 962.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.